Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- non possit cum laudatur dis aequa potestas.
- sed derat pisci patinae mensura, vocantur
- ergo in consilium proceres, quos oderat ille,
- in quorum facie miserae magnaeque sedebat
- pallor amicitiae, primus clamante Liburno
- currite, iam sedit rapta properabat abolla
- Pegasus, attonitae positus modo vilicus urbi.
- anne aliud tum praefecti? quorum optimus atque
- interpres legum sanctissimus omnia, quamquam[*](quamquam Vind.Ψ: quamque P.)
- temporibus diris, tractanda putabat inermi
- iustitia, venit et Crispi iucunda senectus,
- cuius erant mores qualis facundia, mite
- ingenium, maria ac terras populosque regenti
- quis comes utilior, si clade et peste sub illa