Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. profuit ergo nihil misero, quod comminus ursos
  2. figebat Numidas Albana nudus harena
  3. venator, quis enim iam non intellegat artes
  4. patricias? quis priscum illud miratur acumen.
  5. Brute, tuum? facile est barbato inponere regi.
  6. Nec melior vultu quamvis ignobilis ibat
  7. Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae,
  8. et tamen inprobior saturam scribente cinaedo.
  9. Montani quoque venter adest abdomine tardus,
  10. et matutino sudans Crispinus amomo
  11. quantum vix redolent duo funera, saevior illo
  12. Pompeius tenui iugulos aperire susurro,
  13. et qui vulturibus servabat viscera Dacis
  14. Fuscus marmorea meditatus proelia villa,