Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. stridebat deformis hiems praedamque recentem
  2. servabat, tamen hic properat, velut urgueat Auster,
  3. utque lacus suberant, ubi quamquam diruta servat
  4. ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem,
  5. obstitit intranti miratrix turba parumper,
  6. ut cessit, facili patuerunt cardine valvae;
  7. exclusi spectant admissa obsonia patres.
  8. itur ad Atriden. tum Picens accipe, dixit,
  9. ‘privatis maiora focis, genialis agatur
  10. iste dies, propera stomachum laxare sagina[*](saginam PS: saginis Ψ Vind.),
  11. et tua servatum consume in saecula rhombum.
  12. ipse capi voluit.’ quid apertius? et tamen illi
  13. surgebant cristae; nihil est quod credere de se
  14. non possit cum laudatur dis aequa potestas.
  15. sed derat pisci patinae mensura, vocantur
  16. ergo in consilium proceres, quos oderat ille,
  17. in quorum facie miserae magnaeque sedebat
  18. pallor amicitiae, primus clamante Liburno
  19. currite, iam sedit rapta properabat abolla
  20. Pegasus, attonitae positus modo vilicus urbi.