Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. non possit cum laudatur dis aequa potestas.
  2. sed derat pisci patinae mensura, vocantur
  3. ergo in consilium proceres, quos oderat ille,
  4. in quorum facie miserae magnaeque sedebat
  5. pallor amicitiae, primus clamante Liburno
  6. currite, iam sedit rapta properabat abolla
  7. Pegasus, attonitae positus modo vilicus urbi.
  8. anne aliud tum praefecti? quorum optimus atque
  9. interpres legum sanctissimus omnia, quamquam[*](quamquam Vind.Ψ: quamque P.)
  10. temporibus diris, tractanda putabat inermi
  11. iustitia, venit et Crispi iucunda senectus,
  12. cuius erant mores qualis facundia, mite
  13. ingenium, maria ac terras populosque regenti
  14. quis comes utilior, si clade et peste sub illa
  15. saevitiam damnare et honestum adferre liceret
  16. consilium? sed quid violentius aure tyranni,
  17. cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso
  18. vere locuturi fatum pendebat amici?
  19. illa igitur numquam derexit bracchia contra
  20. torrentem, nec civis erat qui libera posset