Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. verba animi proferre et vitam inpendere vero.
  2. sic multas hiemes atque octogensima vidit
  3. solstitia, his armis illa quoque tutus in aula.
  4. Proximus eiusdem properabat Acilius aevi
  5. cum iuvene indigno quem mors tam saeva maneret
  6. et domini gladiis tam festinata; sed olim
  7. prodigio par est in nobilitate senectus,
  8. unde fit ut malim fraterculus esse gigantis.
  9. profuit ergo nihil misero, quod comminus ursos
  10. figebat Numidas Albana nudus harena
  11. venator, quis enim iam non intellegat artes
  12. patricias? quis priscum illud miratur acumen.
  13. Brute, tuum? facile est barbato inponere regi.
  14. Nec melior vultu quamvis ignobilis ibat
  15. Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae,
  16. et tamen inprobior saturam scribente cinaedo.
  17. Montani quoque venter adest abdomine tardus,
  18. et matutino sudans Crispinus amomo
  19. quantum vix redolent duo funera, saevior illo
  20. Pompeius tenui iugulos aperire susurro,