Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. depastumque diu vivaria Caesaris, inde
  2. elapsum veterem ad dominum debere reverti,
  3. si quid Palfurio, si credimus Armillato,
  4. quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto,
  5. res fisci est, ubicumque natat, donabitur ergo,
  6. ne pereat. Iam letifero cedente pruinis
  7. autumno, iam quartanam sperantibus aegris
  8. stridebat deformis hiems praedamque recentem
  9. servabat, tamen hic properat, velut urgueat Auster,
  10. utque lacus suberant, ubi quamquam diruta servat
  11. ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem,
  12. obstitit intranti miratrix turba parumper,
  13. ut cessit, facili patuerunt cardine valvae;
  14. exclusi spectant admissa obsonia patres.
  15. itur ad Atriden. tum Picens accipe, dixit,
  16. ‘privatis maiora focis, genialis agatur
  17. iste dies, propera stomachum laxare sagina[*](saginam PS: saginis Ψ Vind.),
  18. et tua servatum consume in saecula rhombum.
  19. ipse capi voluit.’ quid apertius? et tamen illi
  20. surgebant cristae; nihil est quod credere de se