Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- autumno, iam quartanam sperantibus aegris
- stridebat deformis hiems praedamque recentem
- servabat, tamen hic properat, velut urgueat Auster,
- utque lacus suberant, ubi quamquam diruta servat
- ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem,
- obstitit intranti miratrix turba parumper,
- ut cessit, facili patuerunt cardine valvae;
- exclusi spectant admissa obsonia patres.
- itur ad Atriden. tum Picens accipe, dixit,
- ‘privatis maiora focis, genialis agatur
- iste dies, propera stomachum laxare sagina[*](saginam PS: saginis Ψ Vind.),
- et tua servatum consume in saecula rhombum.
- ipse capi voluit.’ quid apertius? et tamen illi
- surgebant cristae; nihil est quod credere de se