Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ‘privatis maiora focis, genialis agatur
  2. iste dies, propera stomachum laxare sagina[*](saginam PS: saginis Ψ Vind.),
  3. et tua servatum consume in saecula rhombum.
  4. ipse capi voluit.’ quid apertius? et tamen illi
  5. surgebant cristae; nihil est quod credere de se
  6. non possit cum laudatur dis aequa potestas.
  7. sed derat pisci patinae mensura, vocantur
  8. ergo in consilium proceres, quos oderat ille,
  9. in quorum facie miserae magnaeque sedebat
  10. pallor amicitiae, primus clamante Liburno
  11. currite, iam sedit rapta properabat abolla
  12. Pegasus, attonitae positus modo vilicus urbi.
  13. anne aliud tum praefecti? quorum optimus atque
  14. interpres legum sanctissimus omnia, quamquam[*](quamquam Vind.Ψ: quamque P.)
  15. temporibus diris, tractanda putabat inermi
  16. iustitia, venit et Crispi iucunda senectus,
  17. cuius erant mores qualis facundia, mite
  18. ingenium, maria ac terras populosque regenti
  19. quis comes utilior, si clade et peste sub illa
  20. saevitiam damnare et honestum adferre liceret