Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. pontifici summo, quis enim proponere talem
  2. aut emere auderet, cum plena et litora multo
  3. delatore forent? dispersi protinus algae
  4. inquisitores agerent cum remige nudo
  5. non dubitaturi fugitivum dicere piscem
  6. depastumque diu vivaria Caesaris, inde
  7. elapsum veterem ad dominum debere reverti,
  8. si quid Palfurio, si credimus Armillato,
  9. quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto,
  10. res fisci est, ubicumque natat, donabitur ergo,
  11. ne pereat. Iam letifero cedente pruinis
  12. autumno, iam quartanam sperantibus aegris
  13. stridebat deformis hiems praedamque recentem
  14. servabat, tamen hic properat, velut urgueat Auster,
  15. utque lacus suberant, ubi quamquam diruta servat
  16. ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem,
  17. obstitit intranti miratrix turba parumper,
  18. ut cessit, facili patuerunt cardine valvae;
  19. exclusi spectant admissa obsonia patres.
  20. itur ad Atriden. tum Picens accipe, dixit,