Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. consilium? sed quid violentius aure tyranni,
  2. cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso
  3. vere locuturi fatum pendebat amici?
  4. illa igitur numquam derexit bracchia contra
  5. torrentem, nec civis erat qui libera posset
  6. verba animi proferre et vitam inpendere vero.
  7. sic multas hiemes atque octogensima vidit
  8. solstitia, his armis illa quoque tutus in aula.
  9. Proximus eiusdem properabat Acilius aevi
  10. cum iuvene indigno quem mors tam saeva maneret
  11. et domini gladiis tam festinata; sed olim
  12. prodigio par est in nobilitate senectus,
  13. unde fit ut malim fraterculus esse gigantis.
  14. profuit ergo nihil misero, quod comminus ursos
  15. figebat Numidas Albana nudus harena
  16. venator, quis enim iam non intellegat artes
  17. patricias? quis priscum illud miratur acumen.
  18. Brute, tuum? facile est barbato inponere regi.
  19. Nec melior vultu quamvis ignobilis ibat
  20. Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae,