Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- dicturus, tamquam ex diversis partibus orbis
- anxia praecipiti venisset epistula pinna.
- Atque utinam his potius nugis tota illa dedisset
- tempora saevitiae, claras quibus abstulit urbi
- inlustresque animas impune et vindice nullo,
- sed periit postquam cerdonibus esse timendus
- coeperat; hoc nocuit Lamiarum caede madenti.
- Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens,
- ut bona summa putes aliena vivere quadra;
- si potes illa pati quae nec Sarmentus iniquas
- Caesaris ad mensas nec vilis Gabba tulisset,
- quamvis iurato metuam tibi credere testi.
- ventre nihil novi frugalius; hoc tamen ipsum
- defecisse puta, quod inani sufficit alvo:
- nulla crepido vacat? nusquam pons et tegetis pars
- dimidia brevior? tantine iniuria cenae,
- tam ieiuna fames, cum possit honestius illic
- et tremere et sordes farris mordere canini?
- Primo fige loco, quod tu discumbere iussus
- mercedem solidam veterum capis officiorum,