Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. fructus amicitiae magnae cibus; inputat hunc rex,
  2. et quamvis rarum tamen inputat. ergo duos post
  3. si libuit menses neglectum adhibere clientem,
  4. tertia ne vacuo cessaret culcita lecto,
  5. una simus, ait. votorum summa! quid ultra
  6. quaeris? habet Trebius propter quod rumpere somnum
  7. debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne
  8. tota salutatrix iam turba peregerit orbem,
  9. sideribus dubiis aut illo tempore quo se
  10. frigida circumagunt pigri serraca Bootae.
  11. Qualis cena tamen! vinum quod sucida nolit
  12. lana pati: de conviva Corybanta videbis.
  13. iurgia proludunt, sed mox et pocula torques
  14. saucius et rubra deterges vulnera mappa,
  15. inter vos quotiens libertorumque cohortem
  16. pugna Saguntina fervet commissa lagona.
  17. ipse capillato diffusum consule potat,
  18. calcatamque tenet bellis socialibus uvam,
  19. cardiaco numquam cyathum missurus amico;
  20. cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de