Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- erectas in[*](Housmam conj. per for in.) terga sudes?‘ hoc defuit unum
- Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos.
- Quidnam igitur censes? conciditur? ‘absit ab illo
- dedecus hoc,’ Montanus ait, ‘testa alta paretur,
- quae tenui muro spatiosum colligat orbem,
- debetur magnus patinae subitusque Prometheus,
- argillam atque rotam citius properate; sed ex hoc
- tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.’
- vicit digna viro sententia, noverat ille
- luxuriam inperii veterem noctesque Neronis
- iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno
- arderet, nulli maior fuit usus edendi
- tempestate mea; Circeis nata forent an
- Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo
- ostrea callebat primo deprendere morsu,
- et semel aspecti litus dicebat echini.
- Surgitur et misso proceres exire iubentur
- consilio, quos Albanam dux magnus in arcem
- traxerat attonitos et festinare coactos
- tamquam de Chattis aliquid torvisque Sygambris