Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno
  2. arderet, nulli maior fuit usus edendi
  3. tempestate mea; Circeis nata forent an
  4. Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo
  5. ostrea callebat primo deprendere morsu,
  6. et semel aspecti litus dicebat echini.
  7. Surgitur et misso proceres exire iubentur
  8. consilio, quos Albanam dux magnus in arcem
  9. traxerat attonitos et festinare coactos
  10. tamquam de Chattis aliquid torvisque Sygambris
  11. dicturus, tamquam ex diversis partibus orbis
  12. anxia praecipiti venisset epistula pinna.
  13. Atque utinam his potius nugis tota illa dedisset
  14. tempora saevitiae, claras quibus abstulit urbi
  15. inlustresque animas impune et vindice nullo,
  16. sed periit postquam cerdonibus esse timendus
  17. coeperat; hoc nocuit Lamiarum caede madenti.
  1. Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens,
  2. ut bona summa putes aliena vivere quadra;
  3. si potes illa pati quae nec Sarmentus iniquas