Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Caesaris ad mensas nec vilis Gabba tulisset,
  2. quamvis iurato metuam tibi credere testi.
  3. ventre nihil novi frugalius; hoc tamen ipsum
  4. defecisse puta, quod inani sufficit alvo:
  5. nulla crepido vacat? nusquam pons et tegetis pars
  6. dimidia brevior? tantine iniuria cenae,
  7. tam ieiuna fames, cum possit honestius illic
  8. et tremere et sordes farris mordere canini?
  9. Primo fige loco, quod tu discumbere iussus
  10. mercedem solidam veterum capis officiorum,
  11. fructus amicitiae magnae cibus; inputat hunc rex,
  12. et quamvis rarum tamen inputat. ergo duos post
  13. si libuit menses neglectum adhibere clientem,
  14. tertia ne vacuo cessaret culcita lecto,
  15. una simus, ait. votorum summa! quid ultra
  16. quaeris? habet Trebius propter quod rumpere somnum
  17. debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne
  18. tota salutatrix iam turba peregerit orbem,
  19. sideribus dubiis aut illo tempore quo se
  20. frigida circumagunt pigri serraca Bootae.