Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. creditur, an melior, cum Thaida sustinet aut cum
  2. uxorem comoedus agit vel Dorida nullo
  3. cultam palliolo? mulier nempe ipsa videtur,
  4. non persona, loqui; vacua et plana omnia dicas
  5. infra ventriculum et tenui distantia rima.
  6. nec tamen Antiochus nec erit mirabilis illic
  7. aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo:
  8. natio comoeda est. rides, maiore caehinno
  9. concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici,
  10. nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas,
  11. accipit endromidem; si dixeris
    aestuo,
    sudat.
  12. non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni
  13. nocte dieque potest aliena sumere vultum
  14. a facie, iactare manus, laudare paratus,
  15. si bene ructavit, si rectum minxit amicus,
  16. si trulla inverso crepitum dedit aurea fundo.
  17. Praeterea sanctum nihil est neque[*](P defective here. Most MSS. have aut for est. Housman reads aut tibi.) ab inguine tutum,
  18. non matrona Laris, non filia virgo, neque ipse
  19. sponsus levis adhuc, non filius ante pudicus;
  20. horum si nihil est, aviam resupinat amici,