Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ingenium velox, audacia perdita, sermo
  2. promptus et Isaeo torrentior: ede quid illum
  3. esse putes? quemvis hominem secum attulit ad nos:
  4. grammaticus rhetor geometres pictor aliptes
  5. augur schoenobates medicus magus: omnia novit
  6. Graeculus esuriens; in caelum iusseris ibit.
  7. in summa non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax
  8. qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis.
  9. Horum ego non fugiam conchylia? me prior ille
  10. signabit fultusque toro meliore recumbet,
  11. advectus Romam quo pruna et cottona vento?
  12. usque adeo nihil est, quod nostra infantia caelum
  13. hausit Aventini baca nutrita Sabina?
  14. Quid quod adulandi gens prudentissima laudat
  15. sermonem indocti, faciem deformis amici,
  16. et longum invalidi collum cervicibus aequat
  17. Herculis Antaeum procul a tellure tenentis,
  18. miratur vocem angustam, qua deterius nec
  19. ille sonat quo mordetur gallina marito?
  20. haec eadem licet et nobis laudare, sed illis