Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. scire volunt secreta domus atque inde timeri.[*](Pinzger rejects)
  2. et quoniam coepit Graecorum mentio, transi
  3. gymnasia atque audi facinus maioris abollae.
  4. Stoicus occidit Baream delator amicum
  5. discipulumque senex, ripa nutritus in illa,
  6. ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi.
  7. non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat
  8. Protogenes aliquis vel Diphilus aut Hermarchus,
  9. qui gentis vitio numquam partitur amicum,
  10. solus habet, nam cum facilem stillavit in aurem
  11. exiguum de naturae patriaeque veneno,
  12. limine summoveor, perierunt tempora longi
  13. servitii; nusquam minor est iactura clientis.
  14. Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod
  15. pauperis hic meritum, si curet nocte togatus
  16. currere, cum praetor lictorem impellat et ire
  17. praecipitem iubeat dudum vigilantibus orbis,
  18. ne prior Albinam et Modiam collega salutet?
  19. divitis hic servo claudit latus ingenuorum
  20. filius; alter enim quantum in legione tribuni