Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. advectus Romam quo pruna et cottona vento?
  2. usque adeo nihil est, quod nostra infantia caelum
  3. hausit Aventini baca nutrita Sabina?
  4. Quid quod adulandi gens prudentissima laudat
  5. sermonem indocti, faciem deformis amici,
  6. et longum invalidi collum cervicibus aequat
  7. Herculis Antaeum procul a tellure tenentis,
  8. miratur vocem angustam, qua deterius nec
  9. ille sonat quo mordetur gallina marito?
  10. haec eadem licet et nobis laudare, sed illis
  11. creditur, an melior, cum Thaida sustinet aut cum
  12. uxorem comoedus agit vel Dorida nullo
  13. cultam palliolo? mulier nempe ipsa videtur,
  14. non persona, loqui; vacua et plana omnia dicas
  15. infra ventriculum et tenui distantia rima.
  16. nec tamen Antiochus nec erit mirabilis illic
  17. aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo:
  18. natio comoeda est. rides, maiore caehinno
  19. concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici,
  20. nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas,