Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. accipit endromidem; si dixeris
    aestuo,
    sudat.
  2. non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni
  3. nocte dieque potest aliena sumere vultum
  4. a facie, iactare manus, laudare paratus,
  5. si bene ructavit, si rectum minxit amicus,
  6. si trulla inverso crepitum dedit aurea fundo.
  7. Praeterea sanctum nihil est neque[*](P defective here. Most MSS. have aut for est. Housman reads aut tibi.) ab inguine tutum,
  8. non matrona Laris, non filia virgo, neque ipse
  9. sponsus levis adhuc, non filius ante pudicus;
  10. horum si nihil est, aviam resupinat amici,
  11. scire volunt secreta domus atque inde timeri.[*](Pinzger rejects)
  12. et quoniam coepit Graecorum mentio, transi
  13. gymnasia atque audi facinus maioris abollae.
  14. Stoicus occidit Baream delator amicum
  15. discipulumque senex, ripa nutritus in illa,
  16. ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi.
  17. non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat
  18. Protogenes aliquis vel Diphilus aut Hermarchus,
  19. qui gentis vitio numquam partitur amicum,
  20. solus habet, nam cum facilem stillavit in aurem