Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et linguam et mores et cum tibicine chordas
  2. obliquas nec non gentilia tympana secum
  3. vexit et ad circum iussas prostare puellas.
  4. ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra!
  5. rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,
  6. et ceromatico fert niceteria collo,
  7. hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,
  8. hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis
  9. Esquilias dictumque petunt a vimine collem,
  10. viscera magnarum domuum dominique futuri,
  11. ingenium velox, audacia perdita, sermo
  12. promptus et Isaeo torrentior: ede quid illum
  13. esse putes? quemvis hominem secum attulit ad nos:
  14. grammaticus rhetor geometres pictor aliptes
  15. augur schoenobates medicus magus: omnia novit
  16. Graeculus esuriens; in caelum iusseris ibit.
  17. in summa non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax
  18. qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis.
  19. Horum ego non fugiam conchylia? me prior ille
  20. signabit fultusque toro meliore recumbet,