Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. accipiunt donat Calvinae vel Catienae,
  2. ut semel aut iterum super illam palpitet; at tu,
  3. cum tibi vestiti facies scorti placet, haeres
  4. et dubitas alta Chionen deducere sella,
  5. da testem Romae tam sanctum quam fuit hospes
  6. numinis Idaei, procedat vel Numa vel qui
  7. servavit trepidam flagranti ex aede Minervam:
  8. protinus ad censum, de moribus ultima fiet
  9. quaestio. ‘quot pascit servos? quot possidet agri
  10. iugera? quam multa magnaque paropside cenat?’
  11. quantum quisque sua nummorum servat in arca,
  12. tantum habet et fidei, iures licet et Samothracum
  13. et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper
  14. creditur atque deos dis ignoscentibus ipsis.
  15. Quid quod materiam praebet causasque iocorum
  16. omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna,
  17. si toga sordidula est et rupta calceus alter
  18. pelle patet, vel si consuto vulnere crassum
  19. atque recens linum ostendit non una cicatrix?
  20. nil habet infelix paupertas durius in se,