Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. exiguum de naturae patriaeque veneno,
  2. limine summoveor, perierunt tempora longi
  3. servitii; nusquam minor est iactura clientis.
  4. Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod
  5. pauperis hic meritum, si curet nocte togatus
  6. currere, cum praetor lictorem impellat et ire
  7. praecipitem iubeat dudum vigilantibus orbis,
  8. ne prior Albinam et Modiam collega salutet?
  9. divitis hic servo claudit latus ingenuorum
  10. filius; alter enim quantum in legione tribuni
  11. accipiunt donat Calvinae vel Catienae,
  12. ut semel aut iterum super illam palpitet; at tu,
  13. cum tibi vestiti facies scorti placet, haeres
  14. et dubitas alta Chionen deducere sella,
  15. da testem Romae tam sanctum quam fuit hospes
  16. numinis Idaei, procedat vel Numa vel qui
  17. servavit trepidam flagranti ex aede Minervam:
  18. protinus ad censum, de moribus ultima fiet
  19. quaestio. ‘quot pascit servos? quot possidet agri
  20. iugera? quam multa magnaque paropside cenat?’