Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. magna inter molles concordia, non erit ullum
  2. exemplum in nostro tam detestabile sexu.
  3. Media non lambit Cluviam nec Flora Catullam:
  4. Hispo subit iuvenes et morbo pallet utroque.
  5. Numquid nos agimus causas, civilia iura
  6. novimus, aut ullo strepitu fora vestra movemus?
  7. luctantur paucae, comedunt colyphia paucae:
  8. vos lanam trahitis calathisque peracta refertis
  9. vellera, vos tenui praegnantem stamine fusum
  10. Penelope melius, levius torquetis Arachne,
  11. horrida quale facit residens in codice paelex,
  12. notum est cur solo tabulas inpleverit Hister
  13. liberto, dederit vivus cur multa puellae;
  14. dives erit magno quae dormit tertia lecto;
  15. tu nube atque tace: donant arcana cylindros.
  16. de nobis post haec tristis sententia fertur?
  17. dat veniam corvis, vexat censura columbas.’
  18. Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem
  19. Stoicidae; quid enim falsi Laronia? sed quid
  20. non facient alii, cum tu multicia sumas,