Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Cretice, et hanc vestem populo mirante perores
  2. in Proculas et Pollittas? est moecha Fabulla,
  3. damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem
  4. non sumet damnata togam. ‘sed Iulius ardet,
  5. aestuo.’ nudus agas: minus est insania turpis,
  6. en habitum quo te leges ac iura ferentem
  7. vulneribus crudis populus modo victor, et illud
  8. montanum positis audiret vulgus aratris.
  9. quid non proclames, in corpore iudicis ista
  10. si videas? quaero an deceant multicia testem,
  11. acer et indomitus libertatisque magister,
  12. Cretice, perluces. dedit hanc contagio labem
  13. et dabit in plures, sicut grex totus in agris
  14. unius scabie cadit et porrigine[*](prurigine P.) porci
  15. uvaque conspecta livorem ducit ab uva.
  16. Foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu;
  17. nemo repente fuit turpissimus, accipient te
  18. paulatim qui longa domi redimicula sumunt
  19. frontibus et toto posuere monilia collo,
  20. atque bonam tenerae placant abdomine porcae