Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum,
  2. in tabulam Syllae si dicant discipuli tres?
  3. qualis erat nuper tragico pollutus adulter
  4. concubitu, qui tunc leges revocabat amaras
  5. omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas,
  6. cum tot abortivis fecundam Iulia vulvam
  7. solveret et patruo similes effunderet offas.
  8. nonne igitur iure ac merito vitia ultima fictos
  9. contemnunt Scauros et castigata remordent?
  10. Non tulit ex illis torvum Laronia quendam
  11. clamantem totiens ubi nunc, lex Iulia? dormis? [*](Housman punctuates ubi nunc, lex Iulia, dormis? )
  12. atque ita subridens: ‘felicia tempora, quae te
  13. moribus opponunt. habeat iam Roma pudorem,
  14. tertius e caelo cecidit Cato. sed tamen unde
  15. haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo
  16. quae tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernae,
  17. quod si vexantur leges ac iura[*](ac iuraΨ (see 1. 72): acturae P.), citari
  18. ante omnes debet Scantinia: respice primum
  19. et scrutare viros; faciunt nam[*](nam Housman from O: hi Vinci.Ψ and Büch.: qui Büch. (1910).) plura, sed illos
  20. defendit numerus iunctaeque umbone phalanges,