Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. tertius e caelo cecidit Cato. sed tamen unde
  2. haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo
  3. quae tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernae,
  4. quod si vexantur leges ac iura[*](ac iuraΨ (see 1. 72): acturae P.), citari
  5. ante omnes debet Scantinia: respice primum
  6. et scrutare viros; faciunt nam[*](nam Housman from O: hi Vinci.Ψ and Büch.: qui Büch. (1910).) plura, sed illos
  7. defendit numerus iunctaeque umbone phalanges,
  8. magna inter molles concordia, non erit ullum
  9. exemplum in nostro tam detestabile sexu.
  10. Media non lambit Cluviam nec Flora Catullam:
  11. Hispo subit iuvenes et morbo pallet utroque.
  12. Numquid nos agimus causas, civilia iura
  13. novimus, aut ullo strepitu fora vestra movemus?
  14. luctantur paucae, comedunt colyphia paucae:
  15. vos lanam trahitis calathisque peracta refertis
  16. vellera, vos tenui praegnantem stamine fusum
  17. Penelope melius, levius torquetis Arachne,
  18. horrida quale facit residens in codice paelex,
  19. notum est cur solo tabulas inpleverit Hister
  20. liberto, dederit vivus cur multa puellae;