Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Herculis invadunt et de virtute locuti
  2. clunem agitant, ego te ceventem, Sexte, verebor?
  3. infamis Varillus ait quo deterior te?
  4. loripedem rectus derideat, Aethiopem albus;
  5. quis tulerit Gracchos de seditione querentes?
  6. quis caelum terris non misceat et mare caelo,
  7. si fur displiceat Verri, homicida Miloni,
  8. Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum,
  9. in tabulam Syllae si dicant discipuli tres?
  10. qualis erat nuper tragico pollutus adulter
  11. concubitu, qui tunc leges revocabat amaras
  12. omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas,
  13. cum tot abortivis fecundam Iulia vulvam
  14. solveret et patruo similes effunderet offas.
  15. nonne igitur iure ac merito vitia ultima fictos
  16. contemnunt Scauros et castigata remordent?
  17. Non tulit ex illis torvum Laronia quendam
  18. clamantem totiens ubi nunc, lex Iulia? dormis? [*](Housman punctuates ubi nunc, lex Iulia, dormis? )
  19. atque ita subridens: ‘felicia tempora, quae te
  20. moribus opponunt. habeat iam Roma pudorem,