Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. dives erit magno quae dormit tertia lecto;
  2. tu nube atque tace: donant arcana cylindros.
  3. de nobis post haec tristis sententia fertur?
  4. dat veniam corvis, vexat censura columbas.’
  5. Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem
  6. Stoicidae; quid enim falsi Laronia? sed quid
  7. non facient alii, cum tu multicia sumas,
  8. Cretice, et hanc vestem populo mirante perores
  9. in Proculas et Pollittas? est moecha Fabulla,
  10. damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem
  11. non sumet damnata togam. ‘sed Iulius ardet,
  12. aestuo.’ nudus agas: minus est insania turpis,
  13. en habitum quo te leges ac iura ferentem
  14. vulneribus crudis populus modo victor, et illud
  15. montanum positis audiret vulgus aratris.
  16. quid non proclames, in corpore iudicis ista
  17. si videas? quaero an deceant multicia testem,
  18. acer et indomitus libertatisque magister,
  19. Cretice, perluces. dedit hanc contagio labem
  20. et dabit in plures, sicut grex totus in agris