Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et iubet archetypos pluteum servare Cleanthas.
  2. frontis nulla fides; quis enim non vicus abundat
  3. tristibus obscaenis? castigas turpia, cum sis
  4. inter Socraticos notissima fossa cinaedos?
  5. hispida membra quidem et durae per bracchia saetae
  6. promittunt atrocem animum, sed podice levi
  7. caeduntur tumidae medico ridente mariscae.
  8. rarus sermo illis et magna libido tacendi
  9. atque supercilio brevior coma. verius ergo
  10. et magis ingenue Peribomius; hunc ego fatis
  11. inputo, qui vultu morbum incessuque fatetur.
  12. horum simplicitas miserabilis, his furor ipse
  13. dat veniam; sed peiores, qui talia verbis
  14. Herculis invadunt et de virtute locuti
  15. clunem agitant, ego te ceventem, Sexte, verebor?
  16. infamis Varillus ait quo deterior te?
  17. loripedem rectus derideat, Aethiopem albus;
  18. quis tulerit Gracchos de seditione querentes?
  19. quis caelum terris non misceat et mare caelo,
  20. si fur displiceat Verri, homicida Miloni,