Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus
  2. audeat, immo etsi pulsetur, dissimulet nec
  3. audeat excussos praetori ostendere dentes
  4. et nigram in facie tumidis livoribus offam
  5. atque oculum medico nil promittente relictum.
  6. Bardaicus iudex datur haec punire volenti
  7. calceus et grandes magna ad subsellia surae
  8. legibus antiquis castrorum et more Camilli
  9. servato, miles ne vallum litiget extra
  10. et procul a signis. ‘iustissima centurionum
  11. cognitio est igitur[*](For the igitur of PΨ Housman reads inquis.) de milite, nec mihi derit
  12. ultio, si iustae defertur causa querellae.’
  13. tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli
  14. consensu magno efficiunt curabilis ut sit
  15. vindicta et gravior quam[*](quam PΨ: Büch. (1910) conjectures tum.) iniuria, dignum erit ergo
  16. declamatoris mulino corde Vagelli,
  17. cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot
  18. milia clavorum, quis tam procul absit ab urbe
  19. praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra
  20. ut veniat? lacrimae siccentur protinus, et se