Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. excusaturos non sollicitemus amicos.
  2. da testem iudex cum dixerit, audeat ille
  3. nescio quis, pugnos qui vidit, dicere vidi,
  4. et credam dignum barba dignumque capillis
  5. maiorum, citius falsum producere testem
  6. contra paganum possis quam vera loquentem
  7. contra fortunam armati contraque pudorem.
  8. Praemia nunc alia atque alia emolumento note-mus
  9. sacramentorum. convallem ruris aviti
  10. improbus aut campum mihi si vicinus ademit
  11. et sacrum effodit medio de limite saxum,
  12. quod mea cum patulo coluit puis annua libo,
  13. debitor aut sumptos pergit non reddere nummos
  14. vana supervacui dicens chirographa ligni,
  15. expectandus erit qui lites inchoet annus
  16. totius populi, sed tunc quoque mille ferenda
  17. taedia, mille morae; totiens subsellia tantum
  18. sternuntur, iam facundo ponente lacernas
  19. Caedicio et Fusco iam micturiente parati
  20. digredimur, lentaque fori pugnamus harena,