Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. expiravit aper maioris dentibus apri?
  2. Indica tigris agit rabida cum tigride pacem
  3. perpetuam, saevis inter se convenit ursis.
  4. ast homini ferrum letale incude nefanda
  5. produxisse parum est, cum rastra et sarcula tantum
  6. adsueti coquere et martis ac vomere lassi
  7. nescierint primi gladios extendere fabri,
  8. aspicimus populos quorum non sufficit irae
  9. occidisse aliquem, sed pectora bracchia voltum
  10. crediderint genus esse cibi. quid diceret ergo
  11. vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret
  12. Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui
  13. tamquam homine et ventri indulsit non omne legumen?
  1. Quis numerare queat felicis praemia, Galli,
  2. militiae? nam si subeuntur prospera castra,
  3. me pavidum excipiat tironem porta secundo
  4. sidere, plus-etenim fati valet hora benigni
  5. quam si nos Veneris commendet epistula Marti
  6. et Samia genetrix quae delectatur harena.
  7. Commoda tractemus primum communia, quorum