Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra
  2. ut veniat? lacrimae siccentur protinus, et se
  3. excusaturos non sollicitemus amicos.
  4. da testem iudex cum dixerit, audeat ille
  5. nescio quis, pugnos qui vidit, dicere vidi,
  6. et credam dignum barba dignumque capillis
  7. maiorum, citius falsum producere testem
  8. contra paganum possis quam vera loquentem
  9. contra fortunam armati contraque pudorem.
  10. Praemia nunc alia atque alia emolumento note-mus
  11. sacramentorum. convallem ruris aviti
  12. improbus aut campum mihi si vicinus ademit
  13. et sacrum effodit medio de limite saxum,
  14. quod mea cum patulo coluit puis annua libo,
  15. debitor aut sumptos pergit non reddere nummos
  16. vana supervacui dicens chirographa ligni,
  17. expectandus erit qui lites inchoet annus
  18. totius populi, sed tunc quoque mille ferenda
  19. taedia, mille morae; totiens subsellia tantum
  20. sternuntur, iam facundo ponente lacernas