Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Caedicio et Fusco iam micturiente parati
  2. digredimur, lentaque fori pugnamus harena,
  3. ast illis quos arma tegunt et balteus ambit,
  4. quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi
  5. nec res atteritur longo sufflamine litis.
  6. Solis praeterea testandi militibus ius
  7. vivo patre datur, nam quae sunt parta labore
  8. militiae, placuit non esse in corpore census,
  9. omne tenet cuius regimen pater, ergo Coranum
  10. signorum comitem castrorumque aera merentem
  11. quamvis iam tremulus captat pater; hunc favor aequus
  12. provehit et pulchro reddit sua dona labori,
  13. ipsius certe ducis hoc referre videtur
  14. ut qui fortis erit, sit felicissimus idem,
  15. ut laeti phaleris omnes et torquibus, omnes[*](The Saturae are broken off at this point.)