Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et Samia genetrix quae delectatur harena.
  2. Commoda tractemus primum communia, quorum
  3. haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus
  4. audeat, immo etsi pulsetur, dissimulet nec
  5. audeat excussos praetori ostendere dentes
  6. et nigram in facie tumidis livoribus offam
  7. atque oculum medico nil promittente relictum.
  8. Bardaicus iudex datur haec punire volenti
  9. calceus et grandes magna ad subsellia surae
  10. legibus antiquis castrorum et more Camilli
  11. servato, miles ne vallum litiget extra
  12. et procul a signis. ‘iustissima centurionum
  13. cognitio est igitur[*](For the igitur of PΨ Housman reads inquis.) de milite, nec mihi derit
  14. ultio, si iustae defertur causa querellae.’
  15. tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli
  16. consensu magno efficiunt curabilis ut sit
  17. vindicta et gravior quam[*](quam PΨ: Büch. (1910) conjectures tum.) iniuria, dignum erit ergo
  18. declamatoris mulino corde Vagelli,
  19. cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot
  20. milia clavorum, quis tam procul absit ab urbe