Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. exultare reor. sed qui mordere cadaver
  2. sustinuit, nil umquam hac carne libentius edit.
  3. nam scelere in tanto ne quaeras et dubites an
  4. prima voluptatem gula senserit; ultimus autem
  5. qui stetit, absumpto iam toto corpore ductis
  6. per terram digitis aliquid de sanguine gustat.
  7. Vascones, haec fama est, alimentis talibus olim
  8. produxere animas, sed res diversa, sed illic
  9. fortunae invidia est bellorumque ultima, casus
  10. extremi, longae dira obsidionis egestas:
  11. huius enim, quod nunc agitur, miserabile debet
  12. exemplum esse cibi, sicut[*](Housman reads tibi from G in place of cibi PΨ, and conjectures si cui in place of sicut PΨ.) modo dicta mihi gens:
  13. post omnis herbas, post cuncta animalia, quidquid
  14. cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis
  15. pallorem ac maciem et tenuis miserantibus artus,
  16. membra aliena fame lacerabant, esse parati
  17. et sua. quisnam hominum veniam dare quisve deorum
  18. ventribus[*](So Housman, after Hadr. Vales.: PU have urbibus, and so Büch. and Owen: viribus Ψ.) abnueret dira atque inmania passis,
  19. et quibus illorum poterant ignoscere manes,
  20. quorum corporibus vescebantur? melius nos