Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Aeneae, sed quem valeant emittere dextrae
  2. illis dissimiles et nostro tempore natae.
  3. nam genus hoc vivo iam decrescebat Homero;
  4. terra malos homines nunc educat atque pusillos;
  5. ergo deus quicumque aspexit, ridet et odit.
  6. A deverticulo repetatur fabula, postquam
  7. subsidiis aucti, pars altera promere ferrum
  8. audet et infestis pugnam instaurare sagittis,
  9. terga fugae[*](fugae POT: fuga Ψ. The correct reading instantibus Ombis is preserved by O only.) celeri praestant instantibus Ombis
  10. qui vicina colunt umbrosae Tentyra palmae,
  11. labitur hic quidam nimia formidine cursum
  12. praecipitans capiturque. ast illum in plurima sectum
  13. frusta et particulas, ut multis mortuus unus
  14. sufficeret, totum corrosis ossibus edit
  15. victrix turba, nec ardenti decoxit aeno
  16. aut veribus: longum usque adeo tardumque putavit
  17. expectare focos, contenta cadavere crudo.
  18. Hic gaudere libet quod non violaverit ignem,
  19. quem summa caeli raptum de parte Prometheus
  20. donavit terris; elemento gratulor, et te