Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Zenonis praecepta monent, nec enim omnia, quaedam[*](quaedam AGLT: P has quidam: so Büch. and Housman)
  2. pro vita facienda putant; sed Cantaber unde
  3. Stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli?
  4. nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas,
  5. Gallia causidicos docuit facunda Britannos,
  6. de conducendo loquitur iam rhetore Thyle.
  7. nobilis ille tamen populus quem diximus, et par
  8. virtute atque fide sed maior clade Zacynthos
  9. tale quid excusat: Maeotide saevior ara
  10. Aegyptos; quippe illa nefandi Taurica sacri
  11. inventrix homines (ut iam quae carmina tradunt
  12. digna fide credas) tantum immolat, ulterius nil
  13. aut gravius cultro timet hostia, quis modo casus
  14. inpulit hos? quae tanta fames infestaque vallo
  15. arma coegerunt tam detestabile monstrum
  16. audere? anne aliam terra Memphitide sicca
  17. invidiam facerent nolenti surgere Nilo?
  18. qua nec terribiles Cimbri nec Brittones umquam
  19. Sauromataeque truces aut inmanes Agathyrsi,
  20. hac saevit rabie imbelle et inutile vulgus,