Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. adde quod et facilis victoria de madidis et
  2. blaesis atque mero titubantibus. inde virorum
  3. saltatus nigro tibicine, qualiacumque
  4. unguenta et flores multaeque in fronte coronae:
  5. hinc ieiunum odium, sed iurgia prima sonare
  6. incipiunt, animis ardentibus haec tuba rixae;
  7. dein clamore pari concurritur, et vice teli
  8. saevit nuda manus, paucae sine vulnere malae;
  9. vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus
  10. integer, aspiceres iam cuncta per agmina vultus
  11. dimidios, alias facies et hiantia ruptis
  12. Assa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.
  13. ludere se credunt ipsi tamen et puerilis
  14. exercere acies, quod nulla cadavera calcent.
  15. et sane quo tot rixantis milia turbae,
  16. si vivunt omnes? ergo acrior impetus, et iam
  17. saxa inclinatis per humum quaesita lacertis
  18. incipiunt torquere, domestica seditioni
  19. tela: nec hunc lapidem, qualis et Turnus et Aiax,
  20. vel quo Tydides percussit pondere coxam