Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- saltatus nigro tibicine, qualiacumque
- unguenta et flores multaeque in fronte coronae:
- hinc ieiunum odium, sed iurgia prima sonare
- incipiunt, animis ardentibus haec tuba rixae;
- dein clamore pari concurritur, et vice teli
- saevit nuda manus, paucae sine vulnere malae;
- vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus
- integer, aspiceres iam cuncta per agmina vultus
- dimidios, alias facies et hiantia ruptis
- Assa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.
- ludere se credunt ipsi tamen et puerilis
- exercere acies, quod nulla cadavera calcent.
- et sane quo tot rixantis milia turbae,
- si vivunt omnes? ergo acrior impetus, et iam
- saxa inclinatis per humum quaesita lacertis
- incipiunt torquere, domestica seditioni
- tela: nec hunc lapidem, qualis et Turnus et Aiax,
- vel quo Tydides percussit pondere coxam
- Aeneae, sed quem valeant emittere dextrae
- illis dissimiles et nostro tempore natae.