Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nos volgi scelus et cunctis graviora cothurnis;
  2. nam scelus, a Pyrra quamquam omnia syrmata volvas,
  3. nullus aput tragicos populus facit, accipe, nostro
  4. dira quod exemplum feritas produxerit aevo.
  5. Inter finitimos vetus atque antiqua simultas,
  6. inmortale odium et numquam sanabile vulnus,
  7. ardet adhuc Ombos et Tentyra. summus utrimque
  8. inde furor volgo, quod numina vicinorum
  9. odit uterque locus, cum solos credat habendos
  10. esse deos quos ipse colit, sed tempore festo
  11. alterius populi rapienda occasio cunctis
  12. visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne
  13. laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia cenae
  14. sentirent positis ad templa et compita mensis
  15. pervigilique toro, quem nocte ac luce iacentem
  16. septimus interdum sol invenit, horrida sane
  17. Aegyptos, sed luxnria, quantum ipse notavi,
  18. barbara famoso non cedit turba Canopo.
  19. adde quod et facilis victoria de madidis et
  20. blaesis atque mero titubantibus. inde virorum