Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nam genus hoc vivo iam decrescebat Homero;
  2. terra malos homines nunc educat atque pusillos;
  3. ergo deus quicumque aspexit, ridet et odit.
  4. A deverticulo repetatur fabula, postquam
  5. subsidiis aucti, pars altera promere ferrum
  6. audet et infestis pugnam instaurare sagittis,
  7. terga fugae[*](fugae POT: fuga Ψ. The correct reading instantibus Ombis is preserved by O only.) celeri praestant instantibus Ombis
  8. qui vicina colunt umbrosae Tentyra palmae,
  9. labitur hic quidam nimia formidine cursum
  10. praecipitans capiturque. ast illum in plurima sectum
  11. frusta et particulas, ut multis mortuus unus
  12. sufficeret, totum corrosis ossibus edit
  13. victrix turba, nec ardenti decoxit aeno
  14. aut veribus: longum usque adeo tardumque putavit
  15. expectare focos, contenta cadavere crudo.
  16. Hic gaudere libet quod non violaverit ignem,
  17. quem summa caeli raptum de parte Prometheus
  18. donavit terris; elemento gratulor, et te
  19. exultare reor. sed qui mordere cadaver
  20. sustinuit, nil umquam hac carne libentius edit.