Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Nos miranda quidem, set nuper consule Iunco[*](iunco Bob.AU: iunpo P: iunio Ψ.)
  2. gesta super calidae referemus moenia Copti,
  3. nos volgi scelus et cunctis graviora cothurnis;
  4. nam scelus, a Pyrra quamquam omnia syrmata volvas,
  5. nullus aput tragicos populus facit, accipe, nostro
  6. dira quod exemplum feritas produxerit aevo.
  7. Inter finitimos vetus atque antiqua simultas,
  8. inmortale odium et numquam sanabile vulnus,
  9. ardet adhuc Ombos et Tentyra. summus utrimque
  10. inde furor volgo, quod numina vicinorum
  11. odit uterque locus, cum solos credat habendos
  12. esse deos quos ipse colit, sed tempore festo
  13. alterius populi rapienda occasio cunctis
  14. visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne
  15. laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia cenae
  16. sentirent positis ad templa et compita mensis
  17. pervigilique toro, quem nocte ac luce iacentem
  18. septimus interdum sol invenit, horrida sane
  19. Aegyptos, sed luxnria, quantum ipse notavi,
  20. barbara famoso non cedit turba Canopo.