Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ardet adhuc Ombos et Tentyra. summus utrimque
  2. inde furor volgo, quod numina vicinorum
  3. odit uterque locus, cum solos credat habendos
  4. esse deos quos ipse colit, sed tempore festo
  5. alterius populi rapienda occasio cunctis
  6. visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne
  7. laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia cenae
  8. sentirent positis ad templa et compita mensis
  9. pervigilique toro, quem nocte ac luce iacentem
  10. septimus interdum sol invenit, horrida sane
  11. Aegyptos, sed luxnria, quantum ipse notavi,
  12. barbara famoso non cedit turba Canopo.
  13. adde quod et facilis victoria de madidis et
  14. blaesis atque mero titubantibus. inde virorum
  15. saltatus nigro tibicine, qualiacumque
  16. unguenta et flores multaeque in fronte coronae:
  17. hinc ieiunum odium, sed iurgia prima sonare
  18. incipiunt, animis ardentibus haec tuba rixae;
  19. dein clamore pari concurritur, et vice teli
  20. saevit nuda manus, paucae sine vulnere malae;