Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus
  2. integer, aspiceres iam cuncta per agmina vultus
  3. dimidios, alias facies et hiantia ruptis
  4. Assa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.
  5. ludere se credunt ipsi tamen et puerilis
  6. exercere acies, quod nulla cadavera calcent.
  7. et sane quo tot rixantis milia turbae,
  8. si vivunt omnes? ergo acrior impetus, et iam
  9. saxa inclinatis per humum quaesita lacertis
  10. incipiunt torquere, domestica seditioni
  11. tela: nec hunc lapidem, qualis et Turnus et Aiax,
  12. vel quo Tydides percussit pondere coxam
  13. Aeneae, sed quem valeant emittere dextrae
  14. illis dissimiles et nostro tempore natae.
  15. nam genus hoc vivo iam decrescebat Homero;
  16. terra malos homines nunc educat atque pusillos;
  17. ergo deus quicumque aspexit, ridet et odit.
  18. A deverticulo repetatur fabula, postquam
  19. subsidiis aucti, pars altera promere ferrum
  20. audet et infestis pugnam instaurare sagittis,