Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- Alcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdam
- moverat ut mendax aretalogus. ‘in mare nemo
- hunc abicit saeva dignum veraque Charybdi,
- fingentem inmanes Laestrygonas atque Cyclopas?
- nam citius Scyllam vel concurrentia saxa
- Cyaneis plenos et tempestatibus utres
- crediderim aut tenui percussum verbere Circes
- et cum remigibus grunnisse Elpenora portis.
- tam vacui capitis populum Phaeaca putavit?’
- sic aliquis merito nondum ebrius et minimum qui
- de Corcyraea temetum duxerat urna.
- solus enim haec Ithacus nullo sub teste canebat;
- Nos miranda quidem, set nuper consule Iunco[*](iunco Bob.AU: iunpo P: iunio Ψ.)
- gesta super calidae referemus moenia Copti,
- nos volgi scelus et cunctis graviora cothurnis;
- nam scelus, a Pyrra quamquam omnia syrmata volvas,
- nullus aput tragicos populus facit, accipe, nostro
- dira quod exemplum feritas produxerit aevo.
- Inter finitimos vetus atque antiqua simultas,
- inmortale odium et numquam sanabile vulnus,