Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. illic aeluros[*](aeluros Brod.: illic caeruleos Ψ.), hic piscem fluminis, illic
  2. oppida tota canem venerantur, nemo Dianam,
  3. orrum et caepe nefas violare et frangere morsu;
  4. o sanctas gentes quibus haec nascuntur in hortis
  5. numina! lanatis animalibus abstinet omnis
  6. mensa, nefas illic fetum iugulare capellae:
  7. carnibus humanis vesci licet, attonito cum
  8. tale super cenam facinus narraret Vlixes
  9. Alcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdam
  10. moverat ut mendax aretalogus. ‘in mare nemo
  11. hunc abicit saeva dignum veraque Charybdi,
  12. fingentem inmanes Laestrygonas atque Cyclopas?
  13. nam citius Scyllam vel concurrentia saxa
  14. Cyaneis plenos et tempestatibus utres
  15. crediderim aut tenui percussum verbere Circes
  16. et cum remigibus grunnisse Elpenora portis.
  17. tam vacui capitis populum Phaeaca putavit?’
  18. sic aliquis merito nondum ebrius et minimum qui
  19. de Corcyraea temetum duxerat urna.
  20. solus enim haec Ithacus nullo sub teste canebat;