Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. lapsum aut ingenti nutantem vulnere civem,
  2. communi dare signa tuba, defendier isdem
  3. turribus atque una portarum clave teneri.
  4. Sed iam serpentum maior concordia, parcit
  5. cognatis maculis similis fera; quando leoni
  6. fortior eripuit vitam leo? quo nemore umquam
  7. expiravit aper maioris dentibus apri?
  8. Indica tigris agit rabida cum tigride pacem
  9. perpetuam, saevis inter se convenit ursis.
  10. ast homini ferrum letale incude nefanda
  11. produxisse parum est, cum rastra et sarcula tantum
  12. adsueti coquere et martis ac vomere lassi
  13. nescierint primi gladios extendere fabri,
  14. aspicimus populos quorum non sufficit irae
  15. occidisse aliquem, sed pectora bracchia voltum
  16. crediderint genus esse cibi. quid diceret ergo
  17. vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret
  18. Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui
  19. tamquam homine et ventri indulsit non omne legumen?
  1. Quis numerare queat felicis praemia, Galli,