Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. circumscriptorem, cuius manantia fletu
  2. ora puellares faciunt incerta capilli.
  3. naturae imperio gemimus, cum funus adultae
  4. virginis occurrit vel terra clauditur infans
  5. et minor igne rogi. quis enim bonus et face dignus
  6. arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos,
  7. ulla aliena sibi credit mala? separat hoc nos
  8. a grege mutorum, atque ideo venerabile soli
  9. sortiti ingenium divinorumque capaces
  10. atque exercendis pariendisque artibus apti
  11. sensum a caelesti demissum traximus arce,
  12. cuius egent prona et terram spectantia. mundi
  13. principio indulsit communis conditor illis
  14. tantum animas, nobis animum quoque, mutnus ut nos
  15. adfectus petere auxilium et praestare iuberet,
  16. dispersos trahere in populum, migrare vetusto
  17. de nemore et proavis habitatas linquere silvas,
  18. aedificare domos, laribus coniungere nostris
  19. tectum aliud, tutos vicino limine[*](limineΨ: limite PA.) somnos
  20. ut collata daret fiducia, protegere armis